01-39-00-FR Messe Grégorienne

Messe Grégorienne

01-39-00-FR

fr

Pas de chant principal


1.
2.
3.


Et in terra pax
Hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te.
Benedicimus te.
Adoramus te.
Glorificamus te.
Gratias agimus tibi propter
Magnam gloriam tuam.
Domine Deus rex celestis
Deus pater omnipotens.
Domine Fili unigenite Iesu Christe.
Domine Deus Agnus Dei Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi
Miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi
Suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris
Miserere nobis.
Quoniam Tu solus Sanctus.
Tu solus Dominus.
Tu solus altissimus Iesu Christe.
Cum Sancto Spiritu
In gloria Dei Patris. Amen.

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
Factorem caeli et terrae,
Visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum
Filium Dei unigenitum.
Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum,
Consubstantialem Patri :
Per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines,
Et propter nostram salutem decendit de caelis.
Et incarnatus est de Spiritu sancto
Ex Maria Virgine : Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis :
Sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.
Et resurrexit tertia die,
Secundum Scripturas.
Et ascendit in caelum :
Sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
Judicare vivos et mortuos :
Cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum sanctum, Dominum, et vivificantem :
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur,
Et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam,
Et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma
In remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum.
Et vitam venturi saeculi.
Amen.

Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

4. Agnus Dei,
Qui tollis peccata mundi :
Miserere nobis.

5. Agnus Dei,
Qui tollis peccata mundi :
Miserere nobis.

6. Agnus Dei,
Qui tollis peccata mundi :
Dona nobis pacem.

© Domiane public

Tons de Psaume - Sol Majeur

99-99-04-FR

Tons de Psaume - Rém

99-99-03-FR

Tons de Psaume - Lam

99-99-02-FR

Tons de Psaume - Do Majeur

99-99-01-FR

Tons de Psaume

99-99-FR

弥撒程序 - 礼成仪式

99-98-08-ZH