Benedictus Dominus, Deus Israel,
Quia visitávit et redémit pópulum suum,
Et erexit cornu salutis nobis
In domo David servi sui,
Sicut locutus est per os sanctorum,
Qui olim fuérunt, prophetarum suorum :
Ut liberaret nos ab inimicis nostris,
Et e manu omnium, qui oderunt nos ;
Ut faceret misericordiam cum patribus nostris,
Et recordarétur foederis sui sancti :
Iurisiurandi, quod iuravit Abrahae, patri nostro, +
Daturum se nobis,
Ut sine timore, e manu inimicorum nostrorum liberati,
Serviamus illi, +
In sanctitate et iustitia coram ipso
Omnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altissimi vocaberis :
Praeibis enim ante faciem Domini ad parandas vias eius,
Ad dandam populo eius scientiam salutis
In remissione peccatorum eorum,
Per viscera misericordiae Dei nostri,
Qua vistabit nos Oriens ex alto,
Ut illuminet eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent,
Ut dirigat pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri et Filio
Et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio et nunc et semper
Et in saecula saeculorum. Amen.