02-34-LA Magnificat (Canticum)

Magnificat (Canticum)

02-34-LA

la

Pas de chant principal

Magnificat anima mea Dominum,
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae;
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est;
Et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus a progenie in progenies
Timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo :
Dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede,
Et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis
Et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
Recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham, et semini ejus in saecula.
Gloria Patri et Filio
Et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio et nunc et semper
Et in saecula saeculorum. Amen.

Tons de Psaume - Sol Majeur

99-99-04-FR

Tons de Psaume - Rém

99-99-03-FR

Tons de Psaume - Lam

99-99-02-FR

Tons de Psaume - Do Majeur

99-99-01-FR

Tons de Psaume

99-99-FR

弥撒程序 - 礼成仪式

99-98-08-ZH