99-98-04-LA Ordo Missæ – Credo

Ordo Missæ - Credo

99-98-04-LA

la

Pas de chant principal

Credo in Deum
Patrem omnipotentem,
Creatorem caeli et terrae.
Et in Iesum Christum,
Filium eius unicum, Dominum nostrum,
Qui conceptus est de Spiritu Sancto,
Natus ex Maria Virgine,
Passus sub Pontio Pilato,
Crucifixus,
Mortuus, et sepultus,
Descendit ad inferos,
Tertia die resurrexit a mortuis,
Ascendit ad caelos,
Sedet ad dexteram Dei
Patris omnipotentis,
Inde venturus est
Iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum,
Sanctam Ecclesiam catholicam,
Sanctorum communionem,
Remissionem peccatorum,
Carnis resurrectionem,
Vitam aeternam.
Amen.

Vel


Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
Factorem coeli et terrae,
Visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
Et ex Patre natum ante omnia sæcula.
Deum de Deo,
Lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
Genitum, non factum,
Consubstantialem Patri :
Per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem
Descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto
Ex Maria Virgine,
Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato ;
Passus et sepultus est,
Et resurrexit tertia die
Secundum Scripturas,
Et ascendit in coelum
Sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
Iudicare vivos et mortuos ;
Cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum,
Dominum, et vivificantem :
Qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio,
Simul adoratur et conglorificatur :
Qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam
Et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma
In remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum,
Et vitam venturi sæculi.
Amen.

Tons de Psaume - Sol Majeur

99-99-04-FR

Tons de Psaume - Rém

99-99-03-FR

Tons de Psaume - Lam

99-99-02-FR

Tons de Psaume - Do Majeur

99-99-01-FR

Tons de Psaume

99-99-FR

弥撒程序 - 礼成仪式

99-98-08-ZH