97-06-12-LA Credo (Symbolum Nicaenum)

Credo (Symbolum Nicaenum)

97-06-12-LA

la

Pas de chant principal

Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
Factorem cæli et terræ,
Visibílium omnium, et invisibílium.
Et in unum Dominum Iesum Christum,
Fílium Dei unigénitum.
Et ex Patre natum ante omnia sæcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine,
Deum verum de Deo vero.
Génitum, non factum,
Consubstantiálem Patri :
Per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines,
Et propter nostram salútem descéndit de cælis.
Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine :
Et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis :
Sub Pontio Piláto passus, et sepúltus est.
Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras.
Et ascéndit in cælum :
Sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum gloria
Iiudicáre vivos, et mortuos :
Cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dominum,
Et vivificántem :
Qui ex Patre, Filioque procédit.
Qui cum Patre, et Filio simul adorátur,
Et conglorificátur :
Qui locútus est per Prophétas.
Et unam, sanctam, catholicam
Et apostolicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma
In remissionem peccatorum.
Et expécto resurrectionem mortuorum.
Et vitam ventúri sæculi. Amen.

Tons de Psaume - Sol Majeur

99-99-04-FR

Tons de Psaume - Rém

99-99-03-FR

Tons de Psaume - Lam

99-99-02-FR

Tons de Psaume - Do Majeur

99-99-01-FR

Tons de Psaume

99-99-FR

弥撒程序 - 礼成仪式

99-98-08-ZH