02-14-LA Benedictus (Dominus Deus Israel)

Benedictus (Dominus Deus Israel)

02-14-LA

la

Pas de chant principal

1. Benedictus Dominus Deus Israel,
Quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae :

2. Et erexit cornu salutis nobis
In domo David pueri sui.

3. Sicut locutus est per os sanctorum,
Qui a saeculo sunt, prophetarum eius.

4. Salutem ex inimicis nostris,
Et de manu omnium qui oderunt nos.

5. Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
Et memorari testamenti sui sancti.

6. Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
Daturum se nobis.

7. Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, +
Serviamus illi. In sanctitate et iustitia coram ipso,
Omnibus diebus nostris.

8. Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis,
Praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius.

9. Parare vias eius,
Ad dandam scientiam salutis plebi eius.

10. In remissionem peccatorum eorum,
Per viscera misericordiae Dei nostri.

11. In quibus visitabit nos, oriens ex alto.
Illuminare his qui in tenebris

12. Et in umbra mortis sedent,
Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

© Domaine Public

Tons de Psaume - Sol Majeur

99-99-04-FR

Tons de Psaume - Rém

99-99-03-FR

Tons de Psaume - Lam

99-99-02-FR

Tons de Psaume - Do Majeur

99-99-01-FR

Tons de Psaume

99-99-FR

弥撒程序 - 礼成仪式

99-98-08-ZH