Praecéptis salutáribus móniti,
E divína institutióne formáti,
Audémus dícere :
Pater noster
Qui es in cælis
Sanctificetur nomen tuum
Adveniat regnum tuum
Fiat voluntas tuas
Sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum quotidianum
Da nobis hodie
Et dimitte nobis débita nostra
Sicut et nos dimittimus
Debitoribus nostris
Et ne nos inducas in tentationem
Sed libera nos a malo.
Líbera nos, quaesumus, Dómine,
Ab ómnibus malis da propítius pacem
In diébus nostris,
Ut, ope misericórdiae tuae adiúti,
Et a peccáto simus semper líberi
Et ab omni perturbatióne secúri,
Exspectántes beátam spem
Et advéntum salvatóris nostri Iesu Christi.
Quia tuum est regnum,
Et potéstas,
Et glória in saecula.
Dómine Iesu Christe,
Qui dixísti Apóstolis tuis :
Pacem relínquo vobis,
Pacem meam do vobis :
Ne respícias peccáta nostra,
Sed fidem Ecclésiae tuae ;
Eámque secúndum
Voluntátem tuam pacificáre
Et coadunáre dignéris.
Qui vivis et regnas in saecula saeculórum.
Et cum spíritu tuo.
Ecce Agnus Dei,
Ecce qui tollit peccáta mundi.
Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.
Dómine, non sum dignus,
Ut intres sub téctum meum,
Sed tantum dic verbo,
Et sanábitur ánima mea.