1. Adoro te devote,
Latens Deitas,
Quæ sub his figuris
Vere latitas :
Tibi se cor meum
Totum subjicit,
Quia te contemplans
Totum deficit.
2. Visus, tactus, gustus
In te fallitur,
Sed auditu solo
Tuto creditur ;
Credo quidquid dixit
Dei Fílius :
Nil hoc verbo
Veritatis verius.
3. In cruce latebat
Dola Deitas,
At hic latet simul
Et humanitas :
Ambo tamen credens
Atque confitens,
Peto quod petivit
Latro pœnitens.
4. Plagas, sicut Thomas,
Non intueor,
Deum tamen meum
Te confiteor.
Fac me tibi semper
Magis credere,
In te spem habere,
Te diligere.
5. O memoriale
Mortis Domini !
Panis vivus, vitam
Præstans homini !
Præsta meæ menti
De te vivere,
Et te illi semper
Dulce sapere.
6. Pie pellicane,
Jesu Domine,
Me immundum munda
Tuo sanguine,
Cujus una stilla
Salvum faceret,
Totum mundum quit ab
Omni scelere.
7. Jesu, quem velatum
Nunc aspicio,
Oro fiat illud,
Quod tam sitio ;
Ut, te revelata
Cernens facie,
Visu sim beatus
Tuæ gloriæ.