La boutique numérique

VOTRE PANIER

Votre panier est vide.

COTE IEV: 14-34-FR

Pange lingua [MP3]

Paroles (C) : Liturgie catholique romaine
Paroles (R) et musique : Communauté de l’Emmanuel (M. Wittal)

1. Pange, lingua, gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.

R. Jésus, Jésus,
Nous t’adorons, ô Jésus !
Jesu, Jesu, Jesu, adoramus te !
Jesus, Jesus, Jesus, we adore You, Lord.
Gesù, Gesù, Gesù, t’adoriamo.
Jesus, Jesus, Jesus, wir beten Dich an.

2. Nobis datus, nobis natus,
Ex intacta Virgine,
Et in mundo conversatus,
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.

3. In supremæ nocte coenæ,
Recumbens cum fratribus,
Observata lege plene,
Cibis in legalibus,
Cibum turbæ duodenæ
Se dat suis manibus.

4. Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit,
Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus deficit,
Ad firmandum cor sincerum,
Sola fides sufficit.

5. Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui,
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui,
Præstet fides supplementum
Sensuum defectui.

6. Genitori genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et beneditio,
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.

© 2001, Éditions de l’Emmanuel, 89 boulevard Blanqui, 75013 Paris

ajouter au panier

0,99